|
PROPHETIA OSEE
1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in
die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam
filii Ioas regis Israel. 2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit
Dominus ad Osee: “ Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios
fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ”. 3 Et
abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei
filium. 4 Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel',
quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et
cessare faciam regnum domus Israel; 5 et in illa die conteram
arcum Israel in valle Iezrahel ”. 6 Et concepit adhuc et peperit
filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non
addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. 7 Et domui
Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in
arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”. 8 Et
ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit
filium. 9 Et dixit: “ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia
vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.
2 1 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena
maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco,
ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei
viventis”. 2 Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel
pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia
magnus dies Iezrahel. 3 Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et
sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”. 4 Contendite adversum
matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non
vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de
medio uberum suorum, 5 ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam
secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et
statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. 6 Et
filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, 7
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit
eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et
aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum
meum”. 8 Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam
eam maceria, et semitas suas non inveniet; 9 et sequetur amatores
suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et
dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat
tunc magis quam nunc”. 10 Et haec nescivit quia ego dedi ei
frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum,
quae fecerunt Baal. 11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in
tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et
linum meum, quae operiebant pudenda eius, 12 et nunc revelabo
ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam
de manu mea. 13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem
eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; 14
et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae
meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in
saltum, et comedet illas bestia agri. 15 Et visitabo super eam dies
Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili
suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit
Dominus. 16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in
solitudinem et loquar ad cor eius; 17 et dabo ei vineas eius ex
eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta
dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra
Aegypti. 18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir
meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. 19 Et auferam nomina
Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. 20 Et
percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli
et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de
terra et cubare eos faciam confidenter. 21 Et sponsabo te mihi in
sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in
misericordia et miserationibus. 22 Et sponsabo te mihi in fide, et
cognosces Dominum. 23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit
Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; 24 et terra
exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient
Iezrahel. 25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae
fuit “Absque misericordia”; 26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus
tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”.
3 1 Et dixit Dominus ad me: “ Adhuc vade, dilige mulierem
dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi
respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ”. 2 Et emi eam
mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro
hordei. 3 Et dixi ad eam: “ Dies multos exspectabis me; non
fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ”. 4 Quia dies
multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio
et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. 5 Et post haec
revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum
et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
4 1 “ Audite verbum Domini, filii Israel, quia
iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et
non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; 2 maledictum
et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et
sanguis sanguinem tetigit. 3 Propter hoc lugebit terra, et
infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre
caeli, sed et pisces maris auferentur. 4 Verumtamen non sit qui
contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. 5 Et
corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam
matrem tuam. 6 Perit populus meus, eo quod non habuerit
scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio
fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum
tuorum et ego. 7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt
mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8 Peccatum populi mei
comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9 Et erit
sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera
eius reddam ei. 10 Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et
non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non
custodiendo. 11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. 12
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat
ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo
suo. 13 Super capita montium sacrificant et super colles accendunt
thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est
umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae
adulterae sunt. 14 Non visitabo super filias vestras, cum fuerint
fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam
hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum
sacrificant, et populus non intellegens corruet. 15 Si fornicaris
tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in
Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit
Dominus”. 16 Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax
est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? 17
Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. 18 Transiit convivium
eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt
vehementer ignominiam impudicitiae. 19 Ligabit spiritus eos in alis
suis, et confundentur a sacrificiis suis.
5 1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus
Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium
est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super
Thabor. 2 Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo
vos omnes. 3 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a
me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel. 4
Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus
fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. 5 Et
testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent
in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. 6 In gregibus suis et
in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non
invenient; subtraxit se ab eis. 7 In Dominum praevaricati
sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense
cum partibus suis. 8 Clangite bucina in Gabaa, tuba in
Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin. 9 Ephraim
vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem
certam. 10 Facti sunt principes Iudae quasi transferentes
terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. 11 Oppressus
est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post
sordem. 12 Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui
Iudae. 13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et
abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non
poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. 14 Quoniam ego
quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego
capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. 15 Vadens revertar ad
locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in
tribulatione sua me desiderent.
6 1 “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse
laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. 2 Vivificabit
nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in
conspectu eius. 3 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus
Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet
quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans
terram”. 4 Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi,
Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane
pertransiens. 5 Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in
verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; 6 quia caritatem
volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. 7
Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in
me. 8 Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. 9
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via
interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur. 10 In domo
Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est
Israel. 11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero
sortem populi mei.
7 1 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas
Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur
ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. 2 Et non dicunt
in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc
circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt. 3 In
malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes. 4
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat
excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum. 5
Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod
apprehendit protervos. 6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor
suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa
ardet quasi ignis flammae. 7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus et
devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui
clamet in eis ad me. 8 Ephraim in populis ipse
commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non
reversatur. 9 Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed
et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat. 10 Et testatur superbia
Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non
quaesierunt eum in omnibus his. 11 Et factus est Ephraim quasi
columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad
Assyrios abierunt. 12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos
rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum
auditionem coetus eorum. 13 Vae eis, quoniam recesserunt a
me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam
eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia? 14 Et non clamaverunt
ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum
et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me. 15 Et ego
erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt
malitiam. 16 Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi
arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem
linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
8 1 In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do
mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam
praevaricati sunt. 2 Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te,
Israel. 3 Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. 4 Ipsi
constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non
cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut
interirent. 5 Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor
meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? 6 Quia ex Israel et
ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in
scintillas erit vitulus Samariae. 7 Quia ventum seminabunt et
turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet
farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. 8 Devoratus est
Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. 9 Quia
ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem
munera dederunt amatoribus. 10 Sed et cum mercede conduxerint
nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis
principum. 11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae
sunt ei arae in peccatum. 12 Scribebam ei multiplices leges
meas; velut alienae computatae sunt. 13 Hostias amant, immolant
carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur
iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum
convertentur. 14 Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit
delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in
civitates eius, et devorabit aedes illius.
9 1 Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut
populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes
areas tritici. 2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur
eis. 3 Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in
Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent. 4 Non libabunt Domino
vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium
erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis
eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum
Domini. 5 Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis
Domini? 6 Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit
eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica
hereditabit, spina in tabernaculis eorum. 7 Venerunt dies
visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus
— clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum
multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. 8
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super
omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. 9 Profunde
peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis
eorum et visitabit peccata eorum. 10 Quasi uvas in deserto inveni
Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres
vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt
Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod
dilexerunt. 11 Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et
ab utero et a conceptu. 12 Quod si et enutrierint filios
suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae
eis, cum recessero ab eis! 13 Ephraim, ut vidi, in venationem posuit
sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos. 14
“Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera
arentia!”. 15 Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos
habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam
eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. 16
Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam
facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum
”. 17 Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt
vagi in nationibus.
10 1 Vitis frondosa Israel, fructum producens
sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta
ubertatem terrae suae decoravit simulacra. 2 Divisum est cor
eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras
eorum, depopulabitur simulacra eorum. 3 Profecto nunc dicent: “
Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet
nobis? ”. 4 Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et
germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. 5 De vitulo
Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus
eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria
eius; vere migrabit ab eo. 6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus
est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur
Israel in consilio suo. 7 Perit Samaria, rex eius quasi festuca
super faciem aquae. 8 Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum
Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent
montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”. 9 Ex
diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos
in Gabaa proelium super filios iniquitatis? 10 “ Iuxta desiderium
meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum
corripientur propter duas iniquitates suas. 11 Ephraim vitula
docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli
eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi
Iacob. 12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum
caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi
Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. 13 Arastis
impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem
mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium
tuorum. 14 Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones
tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die
proelii, matre super filios allisa. 15 Sic faciet vobis
Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex
Israel.
11 1 Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto
vocavi filium meum. 2 Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a
facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant. 3
Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et
nescierunt quod curarem eos. 4 In funiculis humanitatis trahebam
eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem
ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. 5 Revertetur
in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt
converti. 6 Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos
eius et comedet eos propter consilia eorum. 7 Populus meus pendet ad
praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt
eum. 8 Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo
te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor
meum, simul exardescit miseratio mea. 9 Non faciam furorem irae
meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et
non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. 10 Post
Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in
tremore accurrent filii ab occidente. 11 Et avolabunt quasi avis ex
Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in
domibus suis, dicit Dominus.
12 1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus
Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto
fidelis ” C. 2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die
mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et
oleum in Aegyptum fert. 3 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et
visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet
ei. 4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus
est cum Deo. 5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et
deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est
nobiscum 6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. 7 “
Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et
spera in Deo tuo semper ”. 8 Chanaan, in manu eius statera
dolosa, fraudem diligit. 9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives
effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient
mihi iniquitatem, quam peccavi ”. 10 “ Ego autem Dominus, Deus
tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in
tabernaculis, sicut in diebus conventus. 11 Et loquar ad
prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum
proponam similitudines ”. 12 Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus
inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum
erunt quasi acervi super sulcos agri. 13 Fugit Iacob in regionem
Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. 14
Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per
prophetam custoditus est. 15 Ad iracundiam provocavit Ephraim
amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium
eius retribuet ei Dominus suus.
13 1 Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in
Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. 2 Et nunc addunt ad
peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum
intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “ His —
ipsi dicunt — immolate! ”. Homines vitulos osculantur. 3 Idcirco
erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut
palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. 4 “ Ego autem
Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me
nescies, et salvator non est praeter me. 5 Ego pavi te in
deserto, in terra ardenti solitudinis. 6 Iuxta pascua sua saturati
sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt
mei. 7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam
insidiabor. 8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam
claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri
scindet eos. 9 Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus? 10
Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et
iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? 11 Do
tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. 12 Colligata
est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. 13 Dolores
parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore
non stabit in ore vulvae. 14 De manu inferni liberabo eos, de
morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua,
inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”. 15 Dum ipse
inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de
deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem
eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
14 1 Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra
Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et
praegnantes discindentur. 2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum
tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3 Tollite vobiscum
verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “ Omnem aufer
iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum
nostrorum. 4 Assyria non salvabit nos; super equum non
ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum
nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ”. 5 “
Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus
est furor meus ab eis. 6 Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi
lilium et mittet radices suas ut Libanus. 7 Expandentur rami
eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. 8
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt
quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. 9 Ephraim, quid ei
ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies
virens: ex me fructus tuus invenitur ”. 10 Qui sapiens est,
intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae
Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in
eis.
|